THEODORETUS

THEODORETUS
THEODORETUS
Episcopus Cyri, in Syria, floruit saeculô 5. eruditione et iudiciô inter primos, Patriô Antiochenus, genere nobilis, discipulus Chrysostomi fuit: domi parcus, urbem magnifice exornavit, a Pulcheria quoque impetravit, ne tributa in dioecesi sua intenderentur: quae cum 800. contineret paroeicas, quarum plurimae haeresibus variis infectae, omnes magnâ industriâ et felicitate purgavit. Ob eloque ntiam, doctrinam et pietarem Antiochiae Praesulibus tantopere gratus, ut illum diu secum retinerent; contionibus frequentibus ibi defunctum. Cum Iohanne dein Patriarch. Primare suo, qui nimis praecipitem retus est Nestorii condemnationem, a Concil. Ephesino factam, collisus: Scripsit quoque contra 12. anathemata, a S. Cyrillo, in Synodo Alexandrina, vulgata contra Nestorium: sed utrique postmodum reconciliatus, tantô zelô, Nestorii, cuius personam aliquandiu defenderat, haresin impugnavit, ut in Pseudo-Synodô Ephesina ab illis Episcopatu sit motus, sed a Concilio Chalcedonensi magna cum gloria restitutus est: Obiit forte A.C. 451. quidam tamen A. C. 460. nonnulli quoque A. C. 470. habent. Opera eius a Sirmondo ultimo edita, A. C. 1642. quatuor Voluminib. constant: quorum duo priora varios in S. Seripturam Commentarios complectuntur: Tertium Expositionem Epistolarum S. Pauli, libros 5. Historiae Eccles, ab Ario, usque ad Theodosium Iunior. quibus additos fuisle quinque alios, usque ad Leonis Imperium Gennadius refert: Epistolas porro 147. continet. Quartum, comprehendit 1. Eranistem, seu Polymorphum, tribus dialogis, libros 5. de fabulis haereticorum, 3, Orationes 10. de Providentia; 4. Discur sus 12. contra Gentiles. In opere, cui titulus, Medela passionum Graecarum, tota veterum Philosophia et Theologia latet. Gennadius quoque libri cius, contra Eutychem et Dioscorum, meminit; cuius argumenta recenser Photius, Cod. 31. 46. 56. 204. 205. et 273. Involutus fuerat insignis hic Praesul negorio trium Capitulorum, cum Theodoro Mopsvestio et Iba Edesleno, dam nataque eius censura anathemptum Cyrilli. Concilio II. Constantinoplit. A. C. 553. sed. ut dictum, Nestorium publice postmodum verbis et scriptis im pugnavit, a Concil. Chalcedonensi in Communionem receptus. Fuit Ingentô excellentissimô, et ad omnis generis discriplinas pereipiendas capaeissimô, Catal. Test. Ver. Vir sui saeculi eruditissimus, Dallaeo. Sancitssimus, et S. literarum intelligent iâ praecellentissimus Theologus, Drusio: Sectator Magni Ioh. Chrysostomi, cuius imitatione fluidus admndum et in elocutione facilis, et Atticam gravit atem vedolens, ex Vita. Hinc et Caussino Cl. Alexandrinus, Cyillus et Theoderetus inter eloquentes summe docti, inter dectos summe eloquentes. Vide et Leon. in Epist. Ennad. in Cat. Sigebert. c. 9. Nicephorum Calistum, Vossium, l. 2. de Hist. Graec. c. 20. P. 261. Rivetum, l. 4. Critici scari, c. 21 Poslevinum, in apparat. etc. Nic. Lloyd.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Look at other dictionaries:

  • Theodorētus — Theodorētus, griech. Kirchenschriftsteller, geb. um 386 (393?) in Antiochia, gest. um 457 in Kyrrhos (Cyrus) am Euphrat, wo er seit 423 Bischof war, vornehmster Vertreter der Antiochenischen Schule in den nestorianischen und eutychianischen… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Theodoretus, S.S. — S. S. Theodoretus (Theodoritus) et Soc. M. M. (23. Oct. al. 23. März, 6. und 17. Mai). Dieser hl. Theodoretus (Theodoritus) war (nach dem Mart. Rom., in welchem er Theodorus genannt wird, während er in andern Quellen Theodoricus heißt) Priester… …   Vollständiges Heiligen-Lexikon

  • Bardaisan — ( sy. ܒܪܕܝܨܢ, unicode|Bardaiṣān ; 154–222; also Latinized as Bardesanes ) was a Syriac gnostic, founder of the Bardaisanites, and an outstanding scientist, scholar, astrologist, philosopher and poet, also renowned for his knowledge of India, on… …   Wikipedia

  • Nazoraioi — (Ναζωραιοι) were mentioned by Theodoretus (Century V) as Jews who believed that the Jewish messiah was nothing more nor less than a Tzadik. According to him they later came to adopt a Hebrew Gospel of Matthias based upon Peter s account, which… …   Wikipedia

  • Theodoret — (* 393 in Antiochia, Syrien; † um 460 in Kyrrhos) war seit 423 Bischof von Kyrrhos und ein bedeutender Theologe und Kirchenhistoriker. Er verteidigte die Lehren des Nestorius und wurde dafür 449 auf dem Konzil von Ephesos (der so genannten… …   Deutsch Wikipedia

  • Nestorianer — Nestorianer, Ketzerpartei der Morgenländischen Kirche, seit dem 5. Jahrh., genannt nach ihrem angesehensten Führer Nestorius, welcher aus Germanikia in Syrien gebürtig, von Theodor von Mopsuestia in Antiochien gebildet war u. später daselbst… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Bardesanes and Bardesanites — • Syrian Gnostic or, more correctly, a Syrian poet, astrologist, and philosopher, d. 222, at Edessa Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Bardesanes and Bardesanites     Bardesanes and Bardesanites …   Catholic encyclopedia

  • Massacre of Thessalonica — Ambrose and Theodosius, Anthony van Dyck. The Massacre of Thessalonica was a retaliatory action by the Roman Emperor Theodosius I in 390 against the inhabitants of Thessalonica, who had risen in revolt. In April 390, Butheric, the Roman military… …   Wikipedia

  • JUBAI — Rex Mauritaniae et Numidiae, post patrem Hyempsalem, Pompeianarum partium constantissimus assertor, qui Curionem a Caesare in Asricam missum cum omnibus copiis delevit. Victo vero Pompeio, cum Scipione copias coniunxit, commissoque praelio… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PARADISUS — I. PARADISUS apud recentiores Scriptores, atrium est porticibus circumdatum ante aedes sacras. ex Graeco Παράδεισος, qui ab Hesychio definitur τόπος εν ᾧ παριπάτοι, locus porticibus et deambulatoriis circumdatus, Gallis vero Parvis. Hâc notione… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”